- RUTA
- RUTAin insignibus Saxoniae Ducum. Uti enim Serenissimus Elesctor peculiaria Ensem et Aquilam: Sic communia cum reliquis eiusdem Familiae Ducibus habet, Stratoria ligna cum Serto Rutaceo, vel potius serti rutacei parte, cuius diversa affertor origo. Communior opinio sertum id deducit a tempore Bernhardi Ascanii. Alberti Ursi filii Saxoniae Principis: cui a Friderico I. Imperatore suppliciter petenti, ut aliquô a fratribus discrimine Ducatus sui (quem in Comitiis Herbrpolitanis, exauctoratô Henricô Leone obtinuerat) insignia distinguerentur, Imperator rutaceum sertum, quô tum per aestum utebatur, capiti suo detractum, donâsse, clypeoque eius ex obliquo in iecisse dicitur Limnaeus Enucl. l. 3. c. 23. Brotuff. autem Alberto filio id ascribit, l. 4. c. 1. uti notat Spenerus, in Familia Ascanio Saxonica. quem vide pluribus, de Arte Heraldica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.